Hľadaný výraz: Mk 6,30-31; Lk 9,10, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
30 Et convenientes apostoli ad Iesum renuntiaverunt illi omnia, quae egerant et docuerant. 31 Et ait illis: “ Venite vos ipsi seorsum in desertum locum et requiescite pusillum ”. Erant enim, qui veniebant et redibant, multi, et nec manducandi spatium habebant.

10 Et reversi apostoli narraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum ad civitatem, quae vocatur Bethsaida.

1

mail   print   facebook   twitter